"Nunquid contra." Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiae nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella praesentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitae suae meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset.
"Nunquid contra hominem." Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor.
"Vos autem attendite me," quasi Deum, sed non vos timeo.
Versus 5
"Attendite," id est considerate quae egi, et admiramini in his quae patior.
"Et superponite digitum ori vestro," id est locutioni vestrae discretionis virtutem adjungite.
Versus 6
"Et ego quando recordatus fuero." Ibid. " Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:"
Versus 7
"Quare ergo impii vivunt." Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat.
"Confortatique divitiis," etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus haec habere poena est, quia haeredes quibus haec relinquent, non habent. Subdit:
Versus 8
"Semen eorum permanet." In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur haeredes.
"Coram eis." Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit:
"Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum." Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiae, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset laeta haec felicitas, unde subdit:
Versus 9
"Domus eorum securae sunt, et pacatae, et non est." Quae enim esset supradicta, felicitas, si laeta non esset? Si intus prospera, in agris quoque.
Versus 10
"Bos eorum concepit." " Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiae subditur:"
Versus 11
"Egrediuntur quasi greges." Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum.
"Et infantes eorum exsultant lusibus." Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:
Versus 12
"Tenent tympanum et citharam." Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.
Versus 13
"Ducunt in bonis dies suos." Quia omnis longitudo vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit.
"Et in puncto ad inferna descendunt." Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia praesentis vitae prosperitas non est testis innocentiae, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.
Versus 14
"Qui dixerunt Deo: Recede a nobis." GREG. "Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se praebere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant."
"Scientiam viarum tuarum." Via Dei pax, humilitas, patientia est: quae qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
Versus 15
"Quis est Omnipotens?" etc. "Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus."
"Et quid nobis prodest si oraverimus?" Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quaerunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.
Versus 16
"Verumtamen quia non sunt." Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit.
"Consilium eorum longe." Consilium impiorum est terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:
Versus 17
"Quoties lucerna impiorum exstinguetur." Saepe impius lucernam suam filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus.
Et superveniet eis inundatio. ยป Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur.
"Et dolores dividet," etc. Qui aeternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
Versus 18
"Erunt sicut paleae." Quia irae Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem:
"Et sicut favilla quam," quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat.
Versus 19
"Deus servabit filiis illius." Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur.
"Et cum reddiderit." Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum puniri coeperit.
Versus 20
"Videbunt oculi ejus." Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quae amabat, dummodo quae perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:
Versus 21
"Quid enim ad." " Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere praesumat, sequitur:"
Versus 22
"Nunquid Deum quispiam docebit scientiam?" id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.
Versus 23
"Iste moritur." Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quaerendo cur haec ita esse permittat. Superficies litterae satis patet per se. Quod autem dicit:
Versus 24
"Viscera ejus plena sunt adipe." " Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur."
Versus 26
"Et tamen simul in pulvere dormient." Ibid. "Quae cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad poenas, afflictus transit ad requiem."
"Et tamen simul in pulvere." Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent:
"Et vermes," qui de carne, id est carnales curae premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:
Versus 27
"Certe novi cogitationes vestras." " Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad aeterna transeunt, unde addit:"
Versus 29
"Interrogate quemlibet de via." Viator dicitur qui praesentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, sed aeterna petit.
Versus 31
"Quis arguet coram eo vias ejus." " Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei."
Versus 32
"Ipse ad sepulcra." " Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur."
"Et in congerie." Quia in congregatione peccantium astutiae suae insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.
Versus 33
"Dulcis fuit." " Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus."
"Et post se omnem." Ibid. "Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suae ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur."
Versus 34
"Quomodo igitur consolamini, etc." Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri.
"Cum responsio vestra," etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi poenam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienae fallaciae.