On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 1
"Qui autem." Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas sine praeterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:
Versus 5
"Alii quasi onagri." Sunt enim haeretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitae secretioris petunt, et eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni.
Versus 7
Versus 12
Versus 13
"Ipsi fuerunt rebelles lumini." Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt.
"Nec reversi sunt." Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noverunt per innocentiam, saltem tenerent per poenitentiam.
Versus 15
Versus 17
"Si subito." Cum enim justos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed "si subito apparuerit aurora," id est, si ad regimen veniunt boni, "arbitrantur umbram mortis," quia quae perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit
Versus 18
"Levis est super faciem aquae." " Aquae superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali."