"Respondens autem," etc. Ibid. " Quia Job multa dixit, etc., usque ad quae jure ejusdem potentiae quando careat, nescit?"
Versus 2
"Qui facit concordiam." " In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt."
Versus 3
"Nunquid est." In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra aereas potestates, non labore, sed imperio.
"Et super." Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernae gratiae infusione roboratur: quae si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:
Versus 4
"Nunquid justificari." Quia per mulierem culpae subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
Versus 5
"Ecce enim." Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animae designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, "quanto magis homo putredo!"
Versus 6
"Et filius," " ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis."