On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 1
"Post haec, etc." Attentos facit, quasi ad occulta quae clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca.
GREG. "Maledixit diei suo." "Ecce hoc non secundum historiae superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies praeteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire caetera quae sequuntur, nec abortivus (quod post ait) requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram."
Versus 3
"Pereat dies." Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis caecitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiae destruatur.
Versus 4
Versus 5
"Non illustretur, etc., obscurent eum." Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur.
"Tenebrae." GREG. "Id est, lamenta poenitentiae vel occulta Dei judicia, a quibus praeveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus."
Versus 6
Versus 7
Versus 8
"Maledicant ei." Ibid. " In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat."
"Leviathan." Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adae addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.
Versus 9
"Obtenebrentur stellae." Id est, hypocritae, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hae sunt quae cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hae obtenebrantur, quia malitia hostis sic praevalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius.
"Exspectet lucem." " Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quae Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit."
"Nec ortum surgentis aurorae." Ibid. "Ortus aurorae est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen aeternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quae erit illa gloria illius novae nativitatis: haec nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiae, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiae carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus."
Versus 11
Versus 14
"Requiescerem cum regibus." Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos praedicatores, qui se regunt, et consules terrae, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti praedicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant coelum.
"Qui aedificant," Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimae quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.
Versus 16
"Aut sicut abortivum." Ibid. "Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt."
Versus 17
"Ibi impii." Id est, in luce Christi, quam antiqui praestolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam aeternam quietem praegustant. Et hoc est: "Et ibi requieverunt." In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius aeterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: "Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ." Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.
Versus 18
"Et quondam vincti." Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suae corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quae hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriae filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: « Qui non audierunt, etc. « Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, saepius replicat.
Versus 19
Parvus et magnus ibi sunt. » Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: "In domo Patris mei mansiones multae sunt."
"Et servus." Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpae, non quae mentem polluat, sed quae sine laesione beatitudinis, arctius beatitudini et laetitiae astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.
Versus 20
Versus 21
"Qui exspectant mortem." Ibid. "Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc."
Versus 23
"Viro cujus." Ecce cum quaereretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quae putantur Deo placere, displicent.
"Circumdedit eum Deus." GREG. "Quia licet coelestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebrae ignorantiae, praeteriti est immemor, futura non invenit, praesentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:"
Versus 24
"Antequam comedam." Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum.
"Et quasi inundantes aquae, etc." Aquae inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum praeterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:
Versus 25
"Quia timor." Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinae, sed vindictae, unde: "Quis novit potestatem irae tuae?" Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excaecationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium poenae.
Versus 26
"Dissimulavi." Ibid. " Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit."
"Nonne dissimulavi?" Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat.