"Pepigi foedus cum oculis meis." GREG. in Job., l. XXI. "Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitae suae historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat."
"Pepigi foedus cum oculis meis." " Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quae non licet concupisci."
Versus 2
"Quam enim partem haberet Deus in me desuper." Ac si diceret: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia.
Versus 3
"Nunquid non perditio est iniquo." Tunc erit alienatio reprobis, cum ab haereditate districti judicis se anathema esse conspicient.
Versus 4
"Nonne ipse considerat vias meas et cunctos." " Nomine viarum, etc., usque ad quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant."
GREG. "Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in praeceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: "Si ambis.""
Versus 6
"Appendat," quasi diceret: Quantum ad modum humanae vitae mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco.
"In statera justa." " Staterae nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset."
Versus 7
"Si declinavit gressus meus de via." Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris.
"Et si secutum est oculos meos cor." Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.
Versus 8
"Et progenies mea eradicetur." Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit
Versus 9
"Si deceptum est." Ibid. "Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur."
"Et si ad ostium." " Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc."
Versus 11
"Hoc enim nefas est." " Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat."
Versus 12
"Et omnia eradicans genimina." Germina animae sunt operationes bonae, quia si luxuriae malo non resistitur, et illa pereunt quae bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:
Versus 13
"Si contempsi subire." " Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: "Quid enim faciam.""
Versus 15
"Nunquid non in utero fecit." Potentibus viris magna est virtus humilitatis. Considerata aequalitate conditionis, jam ad libertatis opera se convertit.
Versus 16
"Si negavi quod volebant." Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse.
"Et oculos viduae." Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quaerit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Versus 17
"Si comedi buccellam meam solus." " Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiae Dei attribuit, dicens."
Versus 19
"Si despexi praetereuntem." Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.
Versus 21
"Si levavi super pusillum." Ibid. " Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat."
Versus 22
"Humerus meus." " Si ea bona quae ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat."
Versus 23
"Semper enim quasi tu mentes." " Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt."
"Pondus ejus ferre non potui," quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.
Versus 24
"Si putavi aurum." GREG. in Job., l. XXII. "De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur."
Versus 25
"Si laetatus sum." " Nihil enim extra Deum menti sufficit, quae Deum veraciter quaerit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait:"
"Si laetatus sum." " Cum autem quae intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians caecatur, et est sensus."
Versus 26
"Si vidi solem." " Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de coelo."
"Et lunam incedentem." Lunam dicit famam, quae lucens in nocte hujus vitae ex bono opere vires accipit.
Versus 27
"Et non est laetatum in abscondito cor meum." Sunt enim qui suis praeconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:
"Et laetatum est, etc." Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit:
"Et osculatus sum:" per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit.
Versus 28
"Quae est iniquitas." Ibid. "Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur."
"Maxima." Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spem non perdit, quia a Deo veniam quaerit; praesumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit.
Versus 29
"Si gavisus sum ad." Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit
Versus 30
"Non enim dedi." Nonnulli enim quos adversarios aestimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt.
Versus 31
"Si non dixerunt viri." Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat.
"Quis det de." Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judaei, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.
Versus 32
"Foris non mansit peregrinus." Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.
Versus 33
"Si abscondi quasi homo." " Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur:"
Versus 34
"Si expavi ad multitudinem." Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili haerens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate.
"Et despectio." " Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde:"
"Et non magis tacui." Bene praemittit, "tacui," quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiae exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit.
Versus 35
"Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat?" Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis aeternae humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur.
"Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio." " Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?"
Versus 36
"Ut in humero meo portem illum." Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriae coronam exhibent in retributione.
Versus 37
"Per singulos gradus meos." " Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat."
"Et quasi principi offeram eum." Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba praeceptorum ejus in actione tenuisse.
Versus 38
"Si adversum me." " Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur."
"Et cum ipsa sulci." " Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent"
Versus 39
"Si fructus ejus comedi." " Qui praeest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeae servitutis accepit."
"Animam agricolarum ejus afflixi." " Animas agricolarum affligit rector Ecclesiae, etc., usque ad qui non suam gloriam quaerit, ab omnibus vult adjuvari."
Versus 40
"Pro frumento." " Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, "Gloria ejus quasi flos feni.""
"Pro frumento." Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur.