Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

Caput 30

Versus 1

"Nunc autem me juniores." GREG. "Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinae ejus verba despiciunt."

"Quorum patres non dignabar," etc. " Igitur grex Ecclesiae, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit."

Versus 2

"Quocum virtus manuum erat." " Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire."

Versus 3

"Egestate." Immoderatis namque lusibus cognitionem supernae scientiae quo plus appetunt, plus amittunt.

"Et fame steriles." Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse.

" « Qui rodebant in solitudine, etc. Haeretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguae tollunt."

"Squalentes calamitate." Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi aegritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.

Versus 4

"Et mandebant herbas," etc. " Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere."

Ibid. " Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiae deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est."

"Et radix juniperorum." " Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur."

Versus 5

"Qui de convallibus ista rapientes." " De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quae intus premunt."

Versus 6

"In desertis habitant torrentium." " Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quae mali amant."

"Et in cavernis terrae." Ibid. " Haeretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit."

"Vel super glaream." Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: haeretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla stabilitatis gravitate solidantur.

Versus 7

"Qui inter hujuscemodi laeta." " Nomine "sentium,"etc., usque ad unde et aperte subjungitur:"

"Et esse sub sentibus," etc. " De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis mundanae cessare non libeat, etiam si liceat."

Versus 8

"Filii stultorum et ignobilium." " Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt."

Versus 9

"Nunc in eorum canticum," etc. Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur.

"Et factus sum eis proverbium." Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.

Versus 10

"Abominantur me, et longe fugiunt a me." " Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiae judicis tribuere. Sequitur:"

Versus 11

"Pharetram enim suam aperuit." " Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur."

"Et frenum posuit in os me." Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.

Versus 12

"Ad dexteram Orientis calamitates." Ibid. " Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur."

"Pedes meos subverterunt." Per pedes Ecclesiae, extrema illius membra signantur, quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt.

"Et oppresserunt quasi fluctibus semitis." Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam (ut ita dixerim) navem cordis, quasi tempestas illabitur.

Versus 13

"Dissipaverunt itinera mea." Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant.

"Insidiati sunt mihi et praevaluerunt." Insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt.

"Et non fuit qui ferret auxilium." Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.

Versus 14

"Quasi rupto muro." " Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis."

"Et aperta janua irruerunt super me." " Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur."

"Et ad meas miserias devoluti sunt." Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.

Versus 15

"Redactus sum in nihilum." " Apud aestimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum."

"Abstulisti quasi ventus desiderium meum." Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit.

"Velut nubes pertransiit." Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

Versus 16

"Nunc autem in memetipso." " In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit."

Versus 17

"Nocte os meum perforatur doloribus." " Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris."

"Et qui me comedunt." GREG. "Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur."

Versus 18

"In multitudine." " Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhaerebant."

"Et quasi capitio tunicae." " Tunicae capitium collum circumdat, etc., usque ad praedicationis vocem exstinguere conantur."

Versus 19

"Comparatus sum luto." In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillae assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident.

Versus 20

"Clamo ad te." " Ecclesia persecutionis suae tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant."

Versus 21

"Mutatus es mihi in crudelem." " In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest."

"Et in duritia manus tuae." Manus Dei dicitur tunc voluntati nostrae contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur.

Versus 22

"Elevasti me et quasi." " Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit."

Versus 23

"Scio quia morti trades me." " Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur:"

Versus 24

"Verumtamen non ad consumptionem eorum." " Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant."

Versus 25

"Flebam quondam." " Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit."

Ibid. "Tempore ultimae persecutionis Ecclesiae, ad memoriam reducit bona, quae gessit tempore pacis. Quae aeterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:"

Versus 26

"Exspectabam bona, et venerunt mihi mala." Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit.

"Praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae." Praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias.

Versus 27

"Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie." " Sanctae Ecclesiae interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, "interiora ejus efferbuerunt.""

"Praevenerunt me dies afflictionis." Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.

Versus 28

"Moerens incedebam." " Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam."

"Sine furore consurgens." Saepe seditiosorum tumultus hominum praepositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant.

Versus 29

"Frater fui draconum." " Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat."

Versus 30

"Cutis mea denigrata est." " Cutis nomine Ecclesiae infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur."

Versus 31

"Versa est in luctum cithara." " Ac si diceret Pacis meae tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro."

PrevBack to TopNext