Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Voca ergo." Ibid. "Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Job in numero eorum proposuerit: fastu sapientiae inflatus apertam irrisionem in Job subdit: "Voca ergo,"id est, si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti; et "ad aliquem sanctorum,"id est, sanctos in afflictione adjutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti."

Ibid. " Post irrisionem subdit sententiam, etc., usque ad haec sapientes turbat, sed ira per vitium stultos trucidat."

Versus 2

"Et parvulum occidit." " Id est, dum ei invidet, quem putat majorem, etc., usque ad vel partem habendo quantitatem nobis restringit."

GREG. lib. VI Moral., cap. V. "Quia totis desideriis in terreno amore solidatur, unde primus Cain in terra civitatem construxit, alienus a coelo hic felicius degit."

Versus 3

"Et maledixi pulchritudini ejus." IDEM. "Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quae poena ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria poenam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:"

Versus 4

"Longe fient filii ejus." Id est, sequaces.

"In porta." Ibid. "Porta regni est dies judicii, in quo electi intrant ad gloriam, ante quem filii hujus mundi elati sunt, sed tunc conterentur."

"Et non erit qui eruat." Ibid. "Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit."

Versus 5

"Cujus messem." Habet quisque donum intelligentiae, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde: "Quae dicunt, facite ."

"Et ipsum rapiet armatus." Ibid. "Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta praeterit, alia latenter corrumpit."

"Et bibent." IDEM. " Stultus saepe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate praepeditur? respondet:"

Versus 6

"Nihil in terra fit sine causa." Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: "Et de humo non egredietur."

"Et de humo non egredietur." Ibid. "Humus, id est, elementa mundi in poenam vertuntur delinquentium; unde dicitur: "Pugnabit pro eo,"id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia poena non nascitur de his quae feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior poena castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit:"

Versus 7

"Homo ad laborem nascitur." Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur.

"Vel homo," id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens haec transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia haec nullus suis viribus valet, subdit:

Versus 8

"Quamobrem ego te." Id est, illum rogo per quem haec tribui scio.

Versus 9

"Mirabilia absque numero." Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari.

Versus 10

"Qui dat pluviam." Ibid. "Haec verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant."

"Dat pluviam terrae:" cum arida gentilium corda gratia praedicationis infundit.

"Irrigat autem aquis universa." Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.

Versus 11

"Qui ponit humiles in sublime." GREG. "Ut modo despecti judicent cum Domino."

"Moerentes." Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Haec de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui laetantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine aeternae salutis hilarescunt.

Versus 12

"Qui dissipat cogitationes." IDEM. "Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos praevaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint."

Versus 13

"Qui apprehendit sapientes." Ibid. "Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione praeputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quae tunc in usum sui consilii vertit, ut quae ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: "Omnia quaecunque voluit, etc.""

Versus 14

"Per diem incurrent." Quia in ipsa veritatis praesentia, perfidiae errore caecati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes.

"Quasi in nocte." Palpando quaerimus quae oculis non videmus: Judaei miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quaerebant: "Si tu es Christus, dic nobis palam ." Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus.

"Per diem incurrent tenebras." Ibid. "Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur."

"Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie." Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore caeci, aliqua quae reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitae caeci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat.

"Palpabunt." Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.

Versus 15

"Porro salvum faciet egenum a gladio oris." Gladius oris est accusatio Judaeorum. Manus violenti, gentilitas quae crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitae sequentis solidatur. Iniquitas autem, quae modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter.

"De manu violenti pauperem." Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in aeternis contra haec solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quae loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad praemia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:

Versus 17

"Increpationem ergo Domini ne reprobes." Ibid. "Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suae percussionis quaerens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic haeretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt."

Versus 18

"Quia ipse vulnerat." IDEM. "Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quae secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia saecularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit:"

Versus 19

"In sex tribulationibus." Ibid. "Senario, quem septimus sequitur, praesentis vitae operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit."

Versus 20

"In fame." Ibid. "Enumerat mala praesentis vitae et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quae est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit."

"Et in bello." Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:

Versus 21

"A flagello linguae." Id est, ab exprobratione contumeliae, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: "Et a verbo aspero." Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quaerit, nec contumelias sentit; sed, quia post haec aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: "Et non timebis calamitatem." Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit:

Versus 22

"In vastitate et fame." " Vastitas es gehenna quae foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: "Et bestias terrae." Quae tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed saevientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis caeteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit:"

Versus 23

"Sed cum lapidibus regionum pactum." Quasi divisae sunt regiones gentium, ecclesiae moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in aedificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: "Et bestiae terrae." Non pacatae sed pacificae, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiae sunt motus carnis, quae continentia quasi cavea pressae, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificae. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimae quietis impellunt.

Versus 24

"Et scies quod pacem." GREG. "Pax vel inchoata, quae hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quae in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est haec castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi."

"Et visitans speciem tuam non peccabis." Ibid. " Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus praedicationis colligit; unde subditur:"

Versus 25

"Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum." Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem praepedit. Hinc est quod Aegyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo praedicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quaedam quae in mundo petimus vacantes. Ex praedicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est: "Et progenies tua, quasi herba terrae." Id est, innumerabilis. Vel herbae comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit haec magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in aeterna penetret; unde subditur:

Versus 26

« Ingredieris in abundantia sepulcrum.

Ibid. " Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant."

"Sicut infertur acervus tritici." Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies aeterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitae opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.

Versus 27

"Investigavimus." In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quaesisse.

"Quod auditum mente pertracta." Verba jactantiae; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.

PrevBack to TopNext