On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 2
"Utinam appenderentur." Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: "utinam appenderentur peccata."
"Statera." Ibid. "In manu patris Christus habens lancem misericordiae et justitiae, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiae dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Caecus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo:"
Versus 4
Versus 6
"Aut poterit comedi insulsum." " Sal est virtus occultae intelligentiae, etc., usque ad convertendo esuriens recepit."
Versus 6
"Aut poterit comedi insulsum." Sed jam in alto positi, a stultis semoti, saepe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti.
"Aut potest aliquis gustare." GREG. "Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed saepe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio coelestium angustiatur, et prae dulcedine illorum amara saeculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit:"
Versus 9
"Qui coepit, ipse me conterat." GREG. in Job lib. VII. "Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: "Qui coepit, ipse conterat,"quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit."
Versus 10
Versus 11
Versus 13
Versus 17
"Et ut incaluerint," id est, cum per cognitionem poenae fervere coeperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali aeterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens aestuat, et igne serae poenitentiae se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: "Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui", hoc tunc passuri, interim his implicantur.
Versus 18
"Involutae sunt." Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutae sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriae ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde saepe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quae permanent, unde subdit:
Versus 19
"Considerate semitas." Ibid. "Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quae Dei sunt praepeditur."
Versus 20
"Confusi sunt." Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit:
"Venerunt quoque." In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi.
Versus 25
Versus 29
Versus 30
"Et non invenietis in lingua mea." Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per "linguam" aperta locutio, per "fauces" occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris praedicat, vivendo custodit.