On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 1
"Respondens autem." GREG. "Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam praemittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet aedificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in haec verba prorupit, dicens:"
Versus 2
"Usque loqueris talia." Ibid. "Quia gravia sunt iniquo verba aedificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur."
"Et spiritus multiplex." Ibid. "Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiae ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet."
Versus 6
Versus 7
Versus 10
"De corde." Ibid. "Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Saepe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quae non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quae ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiae contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum praesumit, quae convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit."
Versus 12
"Ante omnes herbas." Ibid. "Et justi herbae, secundum carnem, quia omnis caro fenum; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quae simulaverunt. Hi sunt "fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.""
Versus 14
Versus 16
Versus 17
"Super acervum petrarum." Ibid. "Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quaerenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quae agit occulta cogitatione laudes quaerit, palam habens quod hostes praedentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: "Tollentur omnes in Babylonem ;"ita et dum laus quaeritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit:"
"Et inter lapides commorabitur." Quia ibi stat, ubi suae mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitae; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: haec est enim laetitia viae ejus.