Caput 1
Caput 1
Versus 2
"Moses servus (ADAMANT., hom. 2 in Josue.) Moses famulus meus mortuus est." " Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu."
"Surge et transi," etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. "Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege", quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.
Versus 4
"A deserto et Libano," etc. ORIG., ibid. " Eremum et Antilibanum. Non dixit "Libanum," sed "Antilibanum,"etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum."
AUG., quaest. 1 in Josue, tom. III. "Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere."