On this page
Praefatio
PRAEFATIO.
HIERON., Div. Biblioth., tom. VIII, col. 461. "Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi foenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc."
ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. " Donavit Deus nomen "quod est super omne nomen" Jesu Christo: hoc autem est "Jesus." Ideo "in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum." Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio, etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Aegypto exisse videamur, opprobrium tamen Aegypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, irae, superbiae, invidiae, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Aegypti, et translatus in terram promissionis, coelestem haereditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum."