"Cum videritis arcam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et Levitas portantes eam," etc. AUG., quaest, 3 in Josue. " Longe jussum est arcam praecedere, etc., usque ad nube subtracta, tanquam velamine ablato."
Versus 6
"Praecedite populum." ORIG., hom. IV. "Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis magisterio sacerdotum."
"Et infra:" Ipsi enim sunt qui edocent populum exire de Aegypto, de erroribus scilicet mundi, et transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere.
Versus 7
"Hodie incipiam exaltare te," etc. ID., ubi supra. "Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum: "Hodie incipiam exaltare te,"etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde: "Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen,"etc."
Versus 9
"Domini Dei vestri," etc. ADAM., hom. 4 in Jos. " Peccatori omnis creatura hostis est, etc., usque ad: "qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes," etc."
Versus 10
"Chananaeus," possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis.
"Hethaeus," formidans sive stupens.
"Hevaeus," lapides colligens.
"Pherezaeus," separans, sive disseminans.
"Gergesaeus," colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans.
"Amorrhaeus," amarus vel loquens.
"Jebusaeus," calcantes, vel praesepe eorum.
Versus 15
"Messis impleverat." LXX: "Sicut in diebus messis tritici." Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem (sicut perhibent qui noverunt) in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.
Versus 16
"Steterunt aquae descendentes," etc. ADAM., hom. 4. " Non absque mysterii ratione arbitror scriptum, etc., usque ad et unus Spiritus quo omnes purificantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium."