Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 7

"In aeternum." AUG. "Quomodo in aeternum, cum coelum et terra transeant? An quoniam aeternum aliquid significat, cum ipsi aeterni esse non possint? Quamvis possit quod in Graeco est Latine dici usque in saeculum."

Versus 10

"Festinavitque populus et transiit," etc. ADAM., hom. 2. " Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Israel."

Versus 14

"In die illo," etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.

Versus 16

"Praecipe sacerdotibus." AUG., in Josue. " Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturae testimonium datum fuit Vetus Testamentum."

Versus 19

"Populus autem." ADAMANT., hom. 2. " Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc.,usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent"

Versus 20

"Duodecim quoque," scilicet mysterium agni in Aegypto praeceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita praesens una dies est : hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus.

"Duodecim quoque." ISID. "Transeuntes filii Israel Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundae circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicae vitae exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur."

PrevBack to TopNext