"Visio Isaiae," etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus coelum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque saepe pro intelligere ponitur: unde saepe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetae quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quae superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, coeli, et auribus percipe, terra.
HIER. in Isa., tom. IV " Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant."
ID., Ibid. " Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: "Servus inutilis sum; quod debui facere, feci.""
"Filii Amos." ID., ibid. " Amos, pater Isaiae, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt."
"Super Judam et Jerusalem." ID., ibid. " Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum haec praedicta esse."
"Visio Isaiae," etc. HIER., ibid. " Pro Juda, in quo signantur duae tribus, etc., usque ad de qua: "Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.""
"In Diebus Oziae." ID., ibid. " Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostrae historiae appareant antiquiores quam gentiles."
Versus 2
"Audite, coeli," etc. ID., ibid. " Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenae intelligentiae."
"Dominus locutus est." ID., ibid. "Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini."
"Filios enutrivi." ID., ibid. " Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: "Dedit eis potestatem filios Dei fieri.""
Versus 3
"Cognovit bos," etc. ID., ibid. " Unde: "Non arabis in vitulo simul et asino". Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: "Venite ad me, qui laboratis et onerati estis.""
"Asinus." Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in praesepio, ut carnis suae freno reficeret universos.
"Israel." HIER., uti supra. "Scribae et Pharisaei clavem scientiae et legis habentes. Unde Israel, Deum videntes, appellati sunt."
"Non cognovit me." Cujus scilicet diem vidit Abraham et laetatus est ; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.
Versus 4
"Vae genti," etc. HIER., ibid. "In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem."
"Vae genti." etc. Aeternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit.
"Iniquitate." ID. ibid. "Unde: "Iniquitas sedet super talentum plumbi"; unde alibi: "Quasi onus grave, gravatae sunt super me"."
"Nequam." Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiae eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.
"Blasphemaverunt." Dicentes: "Daemonium habes," et "Samaritanus es tu" ; et "Non habemus regem nisi Caesarem;" et "Nonne hic est Filius fabri?"
"Abalienati sunt." HIER., ibid. "Qui dicebantur pars et filii Dei. Dicitur de eis: "Filii alieni mentiti sunt mihi", unde: "Nemo mittens manum suam ad aratrum,"etc., unde Apostolus: "Ad priora se extendens, posteriorum oblitus"."
Versus 5
"Super quo percutiam vos," etc. ID. ibid. ". Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinae aptus ostendit sic: "Omne caput languidum" etc."
"Omne caput languidum." ID., ibid. " Sicut laetitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: "A planta pedis," etc."
Versus 6
"Vulnus et livor." ID., ibid. " Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt."
"Nec curata medicamine." ID., ibid. " Unde: "Curavimus Babylonem et non est curata," urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judaeorum captivitatem expressit."
Versus 7
"Terra vestra deserta," etc. ID., ibid. " Haec sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: "Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat," etc."
Versus 8
"Filia Sion," etc., ID., ibid. "Affecta piissimi patris. Et: "Omnes enim natura filii Dei sumus", sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon saepe "filia"nuncupatur."
Versus 9
"Nisi Dominus." ID. " Hoc ex persona Prophetae, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est."
Versus 10
"Audite verbum." ID. " Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur."
Versus 11
"Plenus sum." ID. "Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. "Mea enim est terra et plenitudo ejus."Vel plenus sum, id est, taedio affectus, quia non bene offertis."
"Holocausta arietum," etc., usque: "Judicare pupillo," etc. Sacrificia Judaeorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: "Holocausta arietum," etc. Ultimam templi destructionem indicat, quae in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum aedificatum est, et in eo diu sacrificatum est.
ID. "Holocausta arietum." "Potest et de illis accipi, qui, cum Dei praecepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt."
"Nolui." Praeterito utens, ostendit se nunquam Judaeorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.
Versus 12
"Cum veniretis." ID. "Haec sacrificia non quaesivit Deus, quasi indigeret; sed ne daemonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent."
"Quis quaesivit?" Audiant hoc Ebionitae, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Israelitico tantum generi custodiendam decernunt.
Versus 13
"Neomeniam," etc, Festum novae lunae, quod celebrabant in principio mensium: "Neos," novum, "mene," luna; unde: "Buccinate Domino in neomenia tuba".
"Iniqui sunt coetus vestri," etc. ID. "Quia spirituales hostias non offerunt; unde: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus"."
Vers. 14.-- "Odivit anima mea."
ID. " Ανθρωποσπαθῶς.Non quod animam habeat, sed nostro loquitur more; quasi, omnino odivi."
Versus 14
"Laboravi," etc. HIER. "Symmachus."
"Defeci miserans," "etc., usque ad sed meo tantum salvaris auxilio."
Versus 15
"Manus enim vestrae plenae sunt sanguine," etc. ID. " Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant."
Versus 16
"Lavamini," etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: "Lavamini," sanguine Christi, aqua baptismi.
"Mundi estote," manentes in innocentia vitae. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: "Nisi quis renatus", etc. Et alibi: "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris," etc.
HIER., ubi supra " Ordo praecipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari."
"Quiescite agere perverse." ID. " Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis."
Versus 17
"Discite benefacere." ID. " Non confisi naturae, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina."
"Quaerite judicium," etc. ID. "Victimis Judaeorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant."
Versus 18
"Ut coccinum," etc. ID. "Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum."
"Quasi nix." Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: "Et velut lana," quia vestiti contra frigus perfidiae.
"Lana alba," etc. ID. "De qua fiat vestis Christi."
Versus 19
"Si volueritis et audieritis," etc. ID. " Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio."
ID. "Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidae animarum."
Versus 21
"Justitia." ID. "Justitia, in Hebraeo "sedek"quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: "Justus autem, quid fecit?"quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel "tabernaculum meum in ea.""
Versus 22
"Argentum," etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi.
"In scoriam." ID. "Scoria, Hebraice siggim: quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quae igne excoquuntur."
"Vinum tuum," etc. Alii: "Caupones tui miscent vinum aqua." Symmachus: "Vinum tuum mixtum est aqua." Moraliter: "Vinum tuum mixtum est aqua:" quia praecepta sanctae Scripturae, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit.
"Vinum tuum," etc. Haeretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.
Versus 23
"Socii furum." ID. "Accipientes a Scribis et Pharisaeis munera, quae pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisaeorum et Judae proditoris, "Socii furum,"etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: "Si videbas furem, currebas cum eo,"etc."
"Sequuntur retributiones." ID. " Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera."
Versus 24
"Fortis Israel." ID. " LXX: "Vae fortes Israel,"etc., usque ad vel moribus."
"Heu ego." ID. "Affectu pii patris eos (licet inimicos) plangit et percutit, quia pereunt et poenitere nolunt."
"Consolabor," etc. ID. " Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros."
Versus 25
"Stannum tuum." ID. "Falsam doctrinam Scribarum et Pharisaeorum, quae est similis verae, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam."
Versus 26
"Et restituam judices," etc. ID. "Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum praefuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiae doctores."
"Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur." Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Versus 30
"Velut quercus defluentibus." ID. " Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quae infirmus manducet."