On this page
Praefatio in Isaiam
PRAEFATIO IN ISAIAM.
HIERON. in Isa. "Isaias, vir nobilis et urbanae eloquentiae, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiae mysteria prosequitur, ut de praeteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad praesentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judaeam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam."