Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 1

"Onus Babylonis." HIER. " Babylon, metropolis Chaldaeorum, etc., usque ad qui dicit: "Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.""

Versus 7

"Dissolventur," etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur.

Versus 8

"Combustae." Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti.

"Combustae igne." Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", et: "Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes".

Versus 10

"Obtenebratus est sol." Possunt haec ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.

Versus 11

"Et visitabo super orbis mala." " Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: "Misericordia autem mea non auferetur ab eis.""

"Et requiscere." Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.

Versus 12

"Pretiosior erit vir auro," etc. ID. "Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam daemonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi."

Versus 13

"Coelum turbabo," etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, coelum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.

Versus 14

"Damula fugiens." Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quae Graece dicitur δορκὰς.

Versus 17

"Ecce ego suscitabo," etc. Legimus in Genesi X, quod et Madai filius Noe auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quae reddant unicuique secundum opera sua.

Versus 19

"Et erit Babylon illa civitas," etc. ID. " Non postea reaedificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas."

Versus 21

"Bestiae," etc. Per has omnes bestias lucis refugas, daemonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur.

"Struthiones." De quibus in Job satis tractatum est, quae de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur.

"Pilosi." Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera daemonum.

Versus 22

"Ululae in aedibus." Magnitudinis corvinae, sed maculis respersae, quae rostro in palude sito horrendum stridunt.

"Sirenes." Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quae dulci cantilena decipiunt homines, hujus saeculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.

PrevBack to TopNext