"Onus Moab." Haec est visio Isaiae habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quae nunc Ariopolis metropolis.
"Onus Moab." HIER. " Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol."
"Ar," " id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldaeis vastati sunt."
Versus 2
"Ascendit domus." Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat.
"Dibon." ID. "Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit."
"Super Nabo." ID. " Quia et omnis prophetiae hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi."
Versus 3
"Omnis ululatus." Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.
Versus 4
"Clamabit Hesebon." A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus.
"Expediti Moab ululabunt." Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suae elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.
Versus 5
"Cor meum ad Moab." " Ut scilicet provocem eos ad poenitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei."
"Ad Segor." ID. " Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset."
Versus 6
"Nemrim." " Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba."
Versus 7
"Et visitatio eorum." Visitatio in malo: "Visitabo in virga iniquitates eorum" ; visitatio in bono: "Visitavit nos oriens ex alto".
"Ad torrentem salicum." Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quae per Chaldaeos.
Versus 8
"Ululatus ejus." Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amoena, ibi modo rivi sanguinis.
Versus 9
"Aqua Dibon." Dibon, silentium, Dibon flens, et tamen una est civitas.