On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 2
Versus 7
Versus 13
Versus 14
Versus 16
"A finibus terrae, laudes audivimus, gloriam justi." In Hebraeo, "alis terrae." Alae autem vel fines terrae, prophetae sunt et apostoli, qui de terrenis ad coelestia volant, et quibusdam praeceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: "Sicut" a prophetis et apostolis "audivimus, sic" modo impletum "videmus."
Versus 18
Versus 21
"Et erit," etc. Quasi diceret: Fenestrae coeli apertae sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praetereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam coeli, ut non solum terrena, sed coelestia judicet.
Versus 22
"Et congregabuntur." ID. "Origenes dicit quod, post hanc sententiam: "Ite, maledicti, in ignem aeternum", post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: "Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam". Quod autem aeternum est omni fine caret, et sicut gaudium aeternum, ita et supplicium."