"Onus Tyri." " Tyrus nobilissima civitas Chananaeorum, etc., usque ad hanc miseriam praedicit Isaias: "Onus Tyri," etc."
"Ululate." In Graeco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta.
"Naves maris." Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et laetitiae vertetur in lacrymas.
Versus 3
"Negotiatio." HIER. " Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt."
"Semen Nili messis fluminis fruges," etc. Sic construitur: semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananaeorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Aegyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Aegyptiis commutabat.
Versus 4
"Mare." Saeculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco (quem Dominus formavit ad illudendum ei) videns eos a venatoribus Christi capi, qui a daemonibus fuerunt capti, dicit contrariae fortitudini venatorum (quam significat Sidon): Erubesce, Sidon.
"Non parturivi." Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est.
Versus 5
"Cum auditum fuerit in Aegypto," etc. Tum de omnibus vitiis, tum de haeresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit.
Versus 6
"Transite, ululate, qui habitatis." Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate.
Versus 7
"Nunquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate," etc. Quasi diceret: Haec ideo praecipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem.
Versus 8
"Principes institores ejus inclyti terrae," etc. ID. "Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis."
Versus 9
"Ad ignominiam deduceret," etc. Non Dominus ignominiae auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: "Contaminatione contaminabit eum," non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.
Versus 10
"Flumen." Babyloniorum. "Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion".
"Cingulum ultra tibi." Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.
Versus 11
"Conturbavit regna." Scilicet Aegyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Aegypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor.
Versus 12
"Filia Sidonis." ID. "In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananaea exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori."
"Transfreta." Saepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.
Versus 13
"Talis populus non fuit." Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldaei et Assyrii; postea populus Graecorum et Romanorum fortior fuit.
"Suffoderunt." Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quae erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
Versus 14
"Naves maris," etc. " Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi."
Versus 15
"Septuaginta annis." HIER. " Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit?"
ID. "Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat poenitentiam, ut, tempore poenitentiae expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur."
"Canticum meretricis." Quae ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et praeterita commemorare, sic et Tyrus reversa.
Versus 16
"Sume tibi citharam." Quae de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant.
"Bene cane, frequenter," etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicae naturam: si laetum invenerit, laetiorem facit; si tristem, tristiorem reddit.
Versus 18
"Et erunt negotiationes ejus, et mercedes. ejus." " Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt."