Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Ecce enim." " Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiae donationes a Judaeis ablatae sunt."

Versus 2

"Virum bellatorem." HIER. "Non est apud Judaeos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt."

"Et ariolum." Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palaestinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetae et falsi auferentur a Judaeis.

"Senem." " Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit."

Versus 3

"Prudentem." " Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetae loquerentur."

"De architectis." Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur.

Versus 4

"Et dabo. pueros." HIER. " Cum caetera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus."

"Effeminati." " LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiae status confunditur."

Versus 6

"Apprehendet." ID. " Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio."

Versus 7

"Respondebit." ID. "Hoc in Hebraeo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebraeum enim ita jungitur: "In die illa dicet:""

"Non sum medicus." " Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., usque ad: "Ne quaeras judex fieri, ne forte non possis offerre iniquitates"."

Versus 8

"Ruit enim Jerusalem." Ex persona Prophetae. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: "Daemonium habes", et hujusmodi.

"Quia lingua." Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen praecipue mors Domini causa fuit.

Versus 9

"Agnitio." Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt.

"Vae animae eorum." ID. "LXX: "Vae animae eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis"."

ID. "Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum."

Versus 12

"Et viam gressuum," etc. ID. " Ille est ergo doctor ecclesiasticus, etc., usque ad de qua: "Ego sum via, veritas, et vita"."

Versus 13

"Stat ad judicandum." ID. " Jam quasi iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis."

Versus 14

"Vos enim depasti." ID. "Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis."

"Vineam meam." ID. "Vineam de Aegypto transtulisti. "Vinea Domini Sabaoth domus Israel est"."

Versus 15

"Quare atteritis populum meum?" " Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt."

Versus 16

"Pro eo quod elevatae." Hoc ad uxores Scribarum et Pharisaeorum praecipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: "Pro eo," etc.

Versus 17

"Decalvabit." Quod occultum est patebit, et foeda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.

Versus 18

"In die illa," scilicet Babylonicae captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt.

"Calceamentorum." " Quae in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terrae spurcitia vertatur."

Versus 21

"Annulos." Quibus signamur ad malitiam Christi, quem Pater signavit. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit, et calceamenta.

"Gemmas in fronte." Quibus ora nostra decorantur et caput.

Versus 22

"Linteamina." HIER. "Ut latis in Domino perfruamur deliciis."

Versus 23

"Vittas." Quae animum huc illucque fluentem constringunt.

"Theristra." Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, aestati idonea, et inde nominatur: theria enim aestas dicitur.

Versus 24

"Fascia pectorali cilicium." Qua castigantur ubera, ne exuberent.

Versus 26

"Et moerebunt atque." Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portae ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit.

"Lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit." Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.

PrevBack to TopNext