"Et apprehendent septem." HIER. " Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere."
"Septem mulieres." ID. "Septem dona Spiritus sancti: "Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini."Quae mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus."
"Panem nostrum." Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: "Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei".
"Invocetur nomen tuum." A Christo dicamur Christiani.
"Aufer opprobrium." " Quod patimur a Judaeis tanquam sine Deo, etc., usque ad saepe cogamur mutare hospitium."
"Aufer." Quia consurgent contra sapientiam falsae doctrinae, et contra caeteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsae virtutes subripiunt.
Versus 5
"Nubem," id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Israel nubes in die erat, ignis in nocte.
"Et fumum," etc. HIER. "Unde: "Domus impleta est fumo"; et alibi: "Qui tangit montes, et fumigant"."
"Super omnem enim." " Plurimi Judaeorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum."