Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

Caput 34

Versus 4

"Omnis militia coelorum." HIER. "Sol, et luna, et stellae obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quae est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur."

"Et complicabuntur sicut liber." " Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis."

Versus 6

"In Bosra." ID. "In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: "Ipse super maria fundavit eum:"et: "Ego confirmavi columnas ejus."Bosram et Edom, Hebraeorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quae sequenti continentur capitulo."

Versus 8

"Quia dies ultionis Domini annus retributionis." Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quae facta est a Romanis.

Versus 11

"Ibis." Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Aethiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.

Versus 12

"Nobiles ejus." Apostoli enim jam transierant ad gentes: alii fideles admonitione Spiritus sancti, imminente captivitate, transierunt Jordanem in regnum Agrippae qui pacem habebat cum Romanis.

PrevBack to TopNext