Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

Versus 1

"Vae qui praedaris." ID. "Contra Sennacherib: possunt haec etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum."

Versus 2

"Domine, miserere nostri." ID. "In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium."

"Mane." Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.

Versus 3

"Angeli." Michaelis scilicet, qui princeps Judaeorum, vel Gabrielis, fortitudo et dux praeliorum.

Versus 4

"Bruchus." " Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuae etiam bruchos gignant."

Versus 6

"Tuis." O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi.

"Ejus." HIER. "Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: "Habebis multa bona si timueris Deum"; et: "Initium sapientiae timor Domini"."

Versus 8

"Pactum." Quod pepigit Dominus cum Abraham, scilicet: "Multiplicabo semen tuum sicut stellae," etc. ; et alibi: "Habitabis in loco isto amodo et usque in sempiternum".

Versus 9

"Libanus." Templum: "Basan," Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiae: haec quoque uberrima. Carmelus mons terrae promissionis fertilissimus. Per haec ergo debemus intelligere Judaeos omnem fertilitatem amisisse.

Versus 14

"Quis poterit." Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.

Versus 17

"Terram." Viventium. "Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram," vel in coelo positi, terrena despiciunt.

Versus 20

"Tabernaculum quod." ID. " Tabernaculum quod habuerunt Judaei per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram."

Versus 22

"Dominus enim." ID. " "Judicabit orbem terrae in justitia.""

Versus 23

"Laxati sunt funiculi tui," etc. Redit ad terrenam Jerusalem, et loquitur de ea sub specie navis: superiora dicta sunt de urbe solemnitatis nostrae quam Dominus fluviis suis circumdat.

PrevBack to TopNext