"Et factum est." HIER. " Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit."
Versus 3
"Sobna." ID. "Sobna scriba, alius, non superbus, qui, ut tradunt Haebraei, comminatione Rabsacis perterritus, inferiorem partem civitatis tradidit, arce remanente et templo."
Versus 4
"Haec dicit." Sicut forsan a patre audierat, haec dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Haec dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.
Versus 6
"Ecce confidis." ID. "Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Aegypto spem posuisse."
Versus 8
"Nec poteris." Non ex imbecillitate, sed praeceptorum Domini observatione, qui per Moysen de rege Israel praecepit, dicens: "Non multiplicabis tibi equos, et currus, nec uxores plurimas."
Versus 16
"Facite mecum benedictionem," etc. Laudate me, benedicite me. Vel sicut habet alia editio: Facite quod vobis utile est, ut me recipiatis et pax maneat vobiscum.