Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 37

Caput 37

Versus 1

"Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua." ID. "Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse."

Versus 2

"Isaiam filium Amos." In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetae se nominat.

Versus 4

"Pro reliquiis." Jam enim decem tribus adductae, civitates Judae et Benjamin vastatae: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna.

"Leva oculos," etc.

Versus 7

"Ecce ego dabo ei spiritum," etc. Quasi dicat: Non dicam universa quae Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: "Ecce ego dabo."

Versus 8

"Et invenit." " Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, etc., usque ad Chaldaicae scriptores historiae."

Versus 15

"Oravit." HIER. "Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat haec fore."

Versus 18

"Vere enim, Domine:" multis probatur historiis venisse reges Persarum in Graeciam, et subvertisse et spoliasse templa.

Versus 21

"Et misit." Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiae, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiae additis.

Versus 22

"Filia Jerusalem." Quae prius non responderat, jam certa de ultione, secura de poena.

Versus 25

"Et exsiccavi." Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquae inopia facerent.

Versus 29

"Superbia." ID. "Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus haec potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores ut per te, quasi securim succiderentur."

Versus 30

"Tibi autem." ID. "Omnia haec per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quae praedixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur."

"Et in anno." Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quae repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.

Versus 33

"Propterea." ID. "Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit praesentem. Nec enim tanta erit laetitia de his quae promittebat futura, quanta de imminentibus cura"

Versus 35

"Propter me." Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suae negligentiae, et fidei illius, atque justitiae, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.

Versus 37

"Et reversus." Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et praedicet majestatem illius quem ante despexerat.

Versus 38

"Filii ejus." " Invidentes (secundum traditionem Judaeorum) Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus."

"Ararat." HIER. "Regio Armeniae campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat."

PrevBack to TopNext