"Et nunc audi, Jacob." Primos fideles de Judaeis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum.
"Audi, Jacob serve meus." Prima servitus, secunda electio.
Versus 2
"Ab utero auxiliator tuus." In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiae manus persecutorum evasisti.
"Et rectissime quem elegi." Israel, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur.
Versus 3
"Effundam Spiritum meum." Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Versus 4
"Quasi salices juxta praeterfluentes aquas." " Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quae cito credidit praedicantibus apostolis."
Versus 5
"Iste dicet." Credentium varietatem describit.
"Et in nomine Israel assimilabitur." Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quae Israeli promissae sunt.
Versus 6
"Ego primus et ego novissimus." Post vocationem gentium quae, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt.
"Absque me non est Deus." Non dicit se solum esse, sed praeter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Versus 12
"Esuriet et deficiet." HIER. " Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum."
Versus 23
"Jubilate, extrema terrae." ID. "Angeli quasi habitatoribus terrae praesunt; vel apostoli, vel prophetae super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: "Super aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,"etc."
Versus 24
"Haec dicit Dominus Redemptor," etc. ID. "Supra locutus est de idolorum subversione, et Israel poenitentis redemptione: nunc autem de potentiae suae magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit."
Versus 26
"Qui dico." De restauratione quae facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.
Versus 27
"Flumina tua." Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.