Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 43

Caput 43

Versus 1

"Et nunc haec." Superius locutus est de captivitate Judaeorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quae est de Judaeis, ut Creatorem animae suae et corporis intelligant.

"Creans te Jacob." Jacob supplantator, Israel vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

Versus 2

"Per aquas," etc. ID. " Secundum Hebraeos: Per aquas Aegyptii, etc., usque ad haec quoque regna praedicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis."

Versus 3

"Dedi propitiationem." Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, praedicando, scilicet, Aegyptiis, et Aethiopibus (qui pene ultimi) et Sabaeis: est autem Saba civitas in finibus Aethiopiae sita: "In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines," etc.

Versus 5

"Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus."

Versus 8

"Educ foras." Vox Patris ad Filium de Judaeis mente caecis. Et nota prius esse factum vocationem Judaeorum, deinde gentium.

Versus 9

"Omnes gentes." Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc praescire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

Versus 10

"Non est formatus." Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

Versus 12

"Ego annuntiavi et salvavi." Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem daemonum.

Versus 14

"Haec dicit Dominus Salvator," etc. Haec, scilicet quae sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium praedicatis. Quibus dixit: Noli timere.

"Chaldaeos in navibus." Secundum historiam, Chaldaei abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.

Versus 15

"Ego Dominus sanctus vester." Olim filiis Israel, modo vobis apostoli, in mundo expulsis daemonibus et omnibus victis principibus.

Versus 19

"Facio nova." Multa quae reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.

Versus 20

"Dracones et struthiones." Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriae sanguine morumque feritate bestiales.

Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.

Versus 22

"Non me invocasti." HIER. "Ad Judaeos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt."

"Nec laborasti." Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quaeque offerres, quia: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus," etc. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas.

Versus 23

"In thure." Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticae, omnia aromata accipe.

Versus 25

"Ego sum." ID. "Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores."

Versus 26

"Reduc me." Bona quae feci tibi. "Quid ultra debui facere tibi, et non feci?" Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.

Versus 27

"Pater tuus." Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: "In quo sciam quia possidebo eam?" Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum.

"Interpretes." Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes.

PrevBack to TopNext