Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 47

Caput 47

Versus 1

"Descende, sede," etc. HIER. "Quia omnes creaturae Dei sumus; nec juxta haereticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimae urbis, quae jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat."

Versus 2

"Farinam," vel coitum praebe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebraei, quod Philisthaei Samsonem erutis oculis molere coegerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnae et invincibilis staturae.

Versus 3

"Et non resistet," sicut, Moyses Deo volenti delere filios Israel. Significat autem angelum Babyloni praepositum: qui cum aliis ait: "Curavivimus Babylonem, et non est sanata."

Versus 5

"Sede." Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam.

Versus 6

"Iratus sum." Causam reddit quare Chaldaeos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldaei, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.

Versus 9

"Subito." Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis (qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti) posset superari.

Versus 11

"Nescies ortum." Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis praedicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.

Versus 13

"Augures coeli." Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: "Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente". Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: "Orietur stella ex Jacob".

Versus 14

"Facti sunt quasi stipula," etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad poenitentiam.

PrevBack to TopNext