Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 48

Caput 48

Versus 1

"Audite haec." HIER. "Consuetudo est ut quando agitur de carnali Israel, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Israel dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Israel appellantur."

"Et de aquis Juda." Judae facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitae in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Versus 2

"De civitate enim sancta." ID. "Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Israel, et sanctae urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula."

Versus 3

"Priora extunc." Praedixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quae praedicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse.

"Priora miracula," scilicet quae feci in medio eorum ex quo ab Aegypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur praedicit eorum liberationem et Chaldaeorum vastationem; unde repente scilicet quae ventura praedico operatus sum.

Versus 4

"Nervus ferreus." Hinc Stephanus: "dura cervice et incircumcisi cordibus".

"Frons tua aerea:" unde Ezechiel: "Omnis quippe domus Israel attrita fronte est", etc. Et Jeremias: "Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere".

Versus 6

"Et conservata sunt." Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quae dico, quae dicturus eram reservo.

Versus 9

"Propter nomen meum." Scilicet ne violaretur: "longe faciam; feci:" scilicet furorem meum ne disperderem te, quia adorasti vitulum: "et laude mea" (ut me scilicet laudares): "Infrenabo te" lege mea.

Versus 10

"In camino paupertatis." ID. "Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Aegypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari."

Versus 12

"Audi me, Jacob." HIER. " Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat."

Versus 14

"Congregamini omnes vos." Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam?

"Annuntiavit haec." Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset.

"Dominus dilexit eum." Haec proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: "Directa est via ejus."

"Suam:" quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldaeos (scilicet daemones) ejecit, unde, "princeps hujus mundi ejicietur foras."

Versus 15

"Vocavi eum." Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: "Et vocabis nomen ejus Jesum."

Versus 16

"Misit me." ID. "Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit."

Versus 17

"Ego Dominus." Qui Israel futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.

Versus 21

"Non sitierunt." ID. " De Aegypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiae."

"Scidit petram." Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus.

"Et fluxerunt aquae. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostrae redemptionis, et aqua baptismi," baptismum et martyrium dedicans nobis.

PrevBack to TopNext