Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 66

Caput 66

Versus 1

"Coelum." Omnes sancti quorum conversatio in coelis est; unde: "Anima justi sedes est Dei. Coelum sedes mea." Quasi diceret: Ne putetis haec ad litteram esse complenda.

"Quae est ista." Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed "quae est ista domus," etc.

Versus 2

"Ad quem," etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimae Judaeorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege praecipitur.

Versus 3

"Qui immolat bovem." HIER. "Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis."

"Canem." De quo per Moysen: "Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis". Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur.

"Elegerunt in viis suis." Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: "Pascha nostrum immolatus est Christus".

Versus 4

"Et quae timebant." Romanos; unde: "Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem". Vel famem, pestem, captivitatem.

Versus 5

"Odientes vos." Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, "Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret".

"Glorificetur." HIER. " quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in praesenti."

Versus 6

"Vox populi de civitate." Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judaei in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem praeponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, "reddentis reddentes retributionem inimicis suis," scilicet Judaeis, per Romanos.

Versus 7

"Antequam parturiret." HIER. " Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, "Spes omnium finium terrae et in mari longe"."

"Masculum," populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: "Quis nos separabit a charitate Christi".

Versus 8

"In die una." Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei.

Versus 9

"Si ego." Quasi: Ego qui omnes creavi homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quae aedificatur de vivis lapidibus:

Versus 10

;

"Laetamini," etc. HIER. "O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judaeorum infidelium, laetamini consolati de fide et salute gentium de quibus aedificatur Ecclesia."

Versus 11

"Ut sugatis." Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est praedicatorum. Unde et Christus: "Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis".

"Et repleamini." Puerpera quae genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut praeberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiae omnimodae gloriae.

"Ut mulgeatis." Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo praedicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud.

"Ab ubere." Ab apostolis et praedicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim praedicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum praebeant.

Versus 12

"Blandientur vobis." HIER. "Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, "Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra", etc. Et: "Obsecro vos tanquam advenas,". etc."

Versus 13

"Quomodo." Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilae modo gallinae, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quaedam alia secreta naturae collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque foetus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis

Versus 14

"Videbitis," o apostoli, multitudinem viventium ad fidem.

"Et gaudebit cor vestrum" de salute illorum, "et ossa vestra," virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonae voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus.

"Et ossa vestra." In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in praesenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima praemia recipiatis.

"Cognoscetur." In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur

Versus 16

"In igne." Qui aeternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium aeternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum.

Versus 15

"Quadrigae ejus." Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum.

Versus 16

"In igne Dominus." In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia.

"Gladio." HIER. "Sententia: unde Amos, "Gladio Dei peribunt omnes peccatores,"etc.Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium."

Versus 17

"Qui sanctificabantur" ID. " Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere."

"Qui sanctificabantur." Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam aeternam. "Etenim pascha nostrum immolatus est Christus", qui non foris, sed in una domo et intus comeditur.

"In hortis." Non in sacrificio vitulae rufae, quod praecipiebatur in lege.

Versus 18

"Ego autem." Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quae merentur.

"Linguis." HIER. " Quae secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: "Inebriatus est in coelo gladius meus, et usque ad terram descendit"."

Versus 19

"Et ponam in eis signum." Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Aegypto postes signantur et Israelitae salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: "Ecce virgo concipiet," etc.

"Et mittam ex eis." Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: "Ite, docete omnes gentes". Sed judicii dies praedicitur, ut metu futurae poenae perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum praedicationem qui sunt praemittendi.

"In mare." Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

Versus 20

"In equis." (HIER.] Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt.

"In quadrigis et in lecticis." Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati caelestia mente attigerunt.

"In mulis." Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt.

"In carrucis." Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: "Invicem onera vestra portate".

"Quomodo." Quasi: Cum tanta laetitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata.

"Inferant." Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, "Non apparebis in conspectu meo vacuus". "Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos". Et alibi: "Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis".

Versus 22

"Quia sicut coeli." Quasi: Sicut haec innovata in aeternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in aeternum mecum regnabit.

"Quia sicut," etc. HIER. "Haec usque ad finem libri pertinent ad diem judicii."

Versus 23

"Mensis ex mense." Mene Graece, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunae circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebraei faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam (quae modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit) Ecclesia intelligitur, de qua, "Permanebit cum sole et ante lunam". Et alibi: "Pulchra ut luna, electa ut sol", et hoc est, erit mensis ex mense.

Versus 24

"Et Egredientur." Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur.

"Et videbunt." HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetae adhuc mortales haec omnia videre meruerunt.

"Cadavera," quia in aeternam damnationem cadent, secundum quod et daemones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: "Inimicus homo hoc fecit".

"Vermis eorum." Materialis, vel conscientiae; unde: "Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic moeror et tristitia excruciat cor viri".

"Ad satietatem." Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua saeviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, "Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum" ? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili poena.

PrevBack to TopNext