On this page
Caput 65
Caput 65
Versus 4
Versus 7
Versus 9
"De Jacob semen." Semen Jacob et Judae, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, "Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus".
Versus 10
"Campestria." ID. "Alii saltus, unde: "Dominus revelabit condensa silvarum", ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant."
"In caulas gregum." Alia translatio habet Saronas, quae est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur "vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor." Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quae interpretatur vallis fundens sanguinem, quae effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem praedicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium.
Versus 11
"Et vos qui dereliquistis," etc. Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis daemoniorum, parant fortunae mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunae omnia gubernari, hi tradentur aeternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere.
Versus 15
"Et dimittetis nomen vestrum." Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judaeis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judaei crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, "Vivit Dominus" scilicet.
Versus 18
"Quia ecce." Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis.
Versus 20
Versus 23
Versus 25
"Agnus." Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, "Pasce agnos meos".
"Et leo et bos comedent." Vir scilicet disertus et potentissimus in saeculo spreta philosophiae eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiae cum bobus, id est praedicatoribus Ecclesiae. Haec comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii.
"Neque occident." Deposita feritate, vel in praesenti vel in futuro, et hoc est: "In omni monte," etc. Hoc Judaei carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: "Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum," etc., hoc tamen Judaei carnaliter intelligunt.