"Primo tempore," HIER. " Hae duae tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt, etc., usque ad vidit prius lucem praedicantis Christi."
"Terra Zabulon." ID. "In qua Christus primum praedicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit."
"Via maris." Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: "Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam."
"Galilaeae gentium." Galilaeae duae sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.
Versus 2
"In regione umbrae mortis." ID. "In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: "In regione umbrae mortis,"qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt."
Versus 3
"Non magnificasti laetitiam." Nobis de salute Judaeorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judaeorum repulsione.
"Laetabuntur coram te," etc. Propheta ad Christum de discipulis.
Versus 4
"Jugum enim." ID. "Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit."
"Exactoris." Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.
Versus 5
"Quia omnis violenta praedatio." ID. "Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus depraedatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: "Periit memoria eorum cum sonitu"."
"Vestimentum mistum." ID. "Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenae sunt sanguine."
Versus 6
"Puer natus est nobis." " Non Judaeis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur."
"Principatus super humerum." ID. "Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum."
ID. "Septuaginta: "Magni consilii angelus."Quod in Hebraeo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, "magni consilii angelus.""
Versus 7
"Zelus Domini." ID. "Coepit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: "Pete tibi signum a Deo."Hic finitur."
Versus 8
"Verbum misit Dominus." ID. " Verbum Hebraicum "Dabar,"etc., usque ad despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus putant imperitiam."
Versus 10
"Lateres ceciderunt." ID. " Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus."
"Cedros." Id est, invincibiles ex nobis principes praeficiemus eis.