Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Et dixit Dominus ad me: Sume tibi." HIER. " Primum propheta praedicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur."

"Velociter spolia." ID. "Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende."

Versus 2

"Uriam," etc. ID. "Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quae de se dicta erant, disseruit."

Versus 3

"Ad prophetissam." ID. "Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quae Graece neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat."

Versus 4

"Puer." ID. " Praecipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret."

Versus 6

"Pro eo quod abjecit populus aquas Siole." HIER. " In quibus caecus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere."

Versus 7

"Aquas fluminis." ID. "Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariae inundationi fluminis comparatur."

Versus 9

"Congregamini populi." ID. " Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare."

Versus 12

"Ne dicatis." ID. "Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum."

"Ne timeatis neque paveatis." Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiae timor Domini.

Versus 14

"In lapidem." ID. " Quem reprobaverunt aedificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum."

"Duabus domibus." " Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis praecepta dissipaverunt et maculaverunt."

Versus 16

"Signa legem." " Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere."

Versus 18

"Pueri mei, ex Deo nati." " Alii Prophetae et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiae, etc., usque ad qui in portentum saecularis sapientiae et superbiae Judaeorum fuerunt."

Versus 20

"Non eris eis." ID. "Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quaerere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit."

Versus 21

"Regi suo." Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.

PrevBack to TopNext