Text List

On this page

Vita Isaiae

Prev

How to Cite

Next

Vita Isaiae

VITA ISAIAE

Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetae efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi coelitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiae effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque saeculi, aquae ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiae, finitimum sepulturae principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat.

PrevBack to TopNext