Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 1

"Ascenditque angelus." AUG., quaest. 12 in Jud. " Et ascendit angelus Domini, etc., usque ad quod ibi praeoccupando memoravit."

Versus 3

"Quamobrem nolui delere." AUG., quaest. 13 in Jud. "Hinc intelligimus quaedam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum."

Versus 6

"Dimisit ergo Josue." AUG. "Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quae perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus."

Versus 7

"Et seniorunt." ADAMAN., hom. 1 in Jud. " Seniores qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, etc., usque ad dies vero seniorum sanctorum longaevi sunt et prolixi."

Versus 8

"Mortuus est." ID., hom. 2. " In Paulo vivit Jesus, etc., usque ad et surrexit generatio altera, quae nesciebat Jesum, etc."

ADAMAN., hom. 2. " Servieruntque Baalim, etc., usque ad tota anima et totis viribus diligimus; idola adoramus."

Versus 13

"Et servierunt Baal et Astartibus." AUG., quaest. 16 in lib. Judic. " Dicitur Baal esse nomen Jovis apud illas gentes, etc., usque ad Junonem pluraliter memorari voluisse."

AUG., quaest. 17. " Sed et in psalmo, etc., usque ad non pretio pecuniario fuerant redimendi."

Versus 14

"Iratusque Dominus. (ORIG., hom. 2 in Jud.)" " Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur."

PrevBack to TopNext