Caput 3
Caput 3
Versus 5
"In medio." AUG., quaest. 17 in Jud. " In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: "Ne multiplicentur in te bestiae ferae;" mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit . . . non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat."
Versus 10
"Fuit in eo Spiritus Domini," etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri.
"Fuitque in." ADAM. "Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Israel, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiae scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant."
"Servieruntque Israel." ADAM., ubi supra. " Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: "Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem aeternum," etc.."
ID. "Etiam mensuras poenae indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post."
Versus 15
Versus 25
"Tulerunt." ID., quaest. 23. "Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausurae fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae verudata [ "MSS.,"veruclata] dicuntur."
Versus 31
"Post hunc." ADAM., hom. 4. "LXX. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenae sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: "Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei."Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in coelis est, ibi est, nobis hic est."
"Post hunc." AUG., quaest. 25. "Quaeritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Israel et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum."