Caput 6
Caput 6
Versus 8
Versus 17
"Da mihi signum." ADAM., hom. 8. "Vir eruditus, et habens Jesu praedecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic praedecessor ejus Jesu Nave cum principem coelestis militiae vidisset, inquirit: "si noster es, an adversariorum?"Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum."
Versus 19
"Ingressus. (Greg., lib. III Moral., cap. 17.)" " Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat."
ISID. "Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi."
Versus 33
Versus 37
"In area." Orig., homil. 8. " Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi."
"Si ros in solo vellere," etc. AUG. "In tentatione Gedeonis quod praenuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia coelesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato atque siccato."