Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Cecineruntque Debbora et Barac," etc. ADAM., hom. 6 in Jud. " Si meminerimus quae in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quae per nostram venit ignaviam."

Versus 3

"Audite," etc.

Versus 5

"Montes fluxerunt a facie Domini." ADAM. " Auribus percipite, omnes satrapae. Sicut inferiores sunt regibus satrapae, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis."

Versus 6

"In." Quievisse dicuntur semitae, quae in diebus Samgar ducis Israel praeoccupatae erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse.

Versus 9

"Cor meum diligit." ADAM., hom. 6. "Cor meum ad ea quae disposita sunt huic Israel. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et praeparatum Israel. Unde: "Omnia quae in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam,"etc.."

"Qui propria voluntate." De quibus dicitur, "qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam," etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes.

Versus 10

"Qui ascenditis super nitentes asinos." ADAM. " "Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta,"etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animae datum est. Interiori homini dicitur: "Qui ascendit super jumentum,"id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum."

Versus 11

"Collisi sunt." Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Aegyptios in mari Rubro?

"Ibi narrentur." ADAM. "LXX: Justi confortati sunt in Israel. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in praelio: in Israel vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur."

Versus 12

"Surge, surge." In Hebraeo non habetur: "sed expergiscere spiritu," scilicet prophetiae, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiae et laudis.

Versus 15

"Diviso." Vox Debborae increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiae increpatur sic: "Quare habitas inter duos terminos?" etc. In Hebraeo autem non habetur duos.

Versus 21

"Traxit cadavera eorum," etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Israel, et pereuntibus Aegyptiis: ut pro cadaveribus Aegyptiorum, habeant pisces et bestiae maris Rubri, cadavera Chananaeorum.

ADAM., hom. 7 in Jud. " Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum praecepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur."

PrevBack to TopNext