On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 5
"Fuit in diebus Herodis regis Judaeae." AMBR. "Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur."
"Sacerdos quidam." Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat.
"Zacharias." Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.
Versus 6
"Erant autem ambo." BEDA, AMBR. "Plena laudatio quae genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit."
"Justi ante Deum." AMBR. "Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur."
Versus 7
"Et non erat illis." BEDA. "Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et caeteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiae. Unde postea subditur: "Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?""
Versus 12
"Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum," etc. AMBR. "Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicae benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, daemones, si quos sua praesentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt."
Versus 13
"Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus." Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi praecursor.
AMBR. "Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia poena plectitur silentii."
Versus 14
Versus 17
"Praecedet ante." ID. " Sicut Elias praeco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria."
Versus 23
"Ut impleti sunt," etc. Quia vicis suae tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quaeritur, qui quotidie praesto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.
Versus 26
Versus 28
Versus 35
"Sanctum vocabitur Filius Dei." Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturae corruptibilis vinceret, et commistione copulae carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturae constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quae contra morem virgo concepit, supra morem humanae consuetudinis Dei Filium generet.
Versus 36
Versus 40
Versus 44
Versus 55
Versus 56
"Mansit autem Maria." BEDA. "Tandiu mansit, donec videret praecursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariae, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis."