Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 1

"Exiit edictum a Caesare." AUG., BED. " Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judaea facta est stipendiaria Romanis."

Versus 2

"Prima." BEDA. "Jam diversis temporibus, pleraeque partes terrarum leguntur descriptae, sed haec est prima earum quae totum orbem concluserunt, quae professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum coepit, quando Cyrinus a Caesare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus."

Versus 4

"Nazareth." ID. " Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit."

Versus 6

"Factum est autem." Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Caesaris propter nostram liberationem subderetur.

Versus 7

"Pannis eum involvit." Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostrae ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.

Versus 8

"Et pastores." BEDA. " Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat."

Versus 9

"Et ecce angelus Domini." ID. "Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, coeli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant."

Versus 12

"Infantem pannis involutum." ID. "Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: "Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret"."

Versus 14

"Et in terra pax." Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat.

"Hominibus bonae voluntatis." BEDA. "Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. "Non est pax impiis, dicit Dominus"."

Versus 16

"Et venerunt festinantes." BEDA. " Non cum desidia Christi quaerenda est praesentia, etc., usque ad quasi in praesepio invenient."

Versus 17

"Videntes autem." Visio vel cognitio Dei est, et haec est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum.

Versus 18

"Mirati sunt." Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suae dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.

Versus 20

"Et reversi," etc. BEDA. " Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando coelestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: "Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.""

Versus 22

"Tulerunt illum." Parvuli qui de toto regno Judaeorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.

Versus 23

"Sicut scriptum." BEDA. " Scriptum est in lege: "Mulier quae suscepto,"etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernae beatitudinis gaudia subit."

Versus 24

"Par turturum." ID. "Haec oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat."

Versus 25

"Et ecce homo." Non solum angeli, sed omnis aetas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium saeculorum fidelibus praesagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude praedicatur.

Versus 27

"Puerum." Cum pueritia post septem annos infantiae incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam aetate quam pro servitio, unde Propheta: "Ecce puer meus," quia "Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ."

Versus 29

"Nunc dimittis servum tuum." AMBR. " Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam."

Versus 34

"Ecce positus est hic." In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque praedicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: "Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt." Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt.

Versus 35

"Gladius." BEDA. " Dolor Dominicae passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit."

"Ut revelentur." Ante erat incertum qui Judaeorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.

Versus 36

"Et erat Anna," etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitae per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiae, quod Anna gratia interpretatur, quae est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine".

"De tribu Aser." Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annae. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiae, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariae.

"Processerat in diebus." BEDA. " Juxta historiam, Anna, et devotae conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam."

Versus 38

"Omnibus qui," etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenae gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.

Versus 40

"Puer autem." BEDA. " In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri coepisset, perfectus esset ut Deus."

Versus 41

"Et ibant parentes," etc. ID. " Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit."

Versus 45

"Et non invenientes." ID. " Si quaeritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum."

Versus 46

"In medio." ID. "Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat."

Versus 49

"Quid est quod me quaerebatis?" ID. "Non quod eum quasi filium quaerunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est aeternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma praefert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur."

Versus 51

"Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo." Omnia quae de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus praedicandae seu scribendae incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quaerentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.

Versus 52

"Proficiebat sapientia." BEDA. " Sicut est carnis aetate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur."

PrevBack to TopNext