On this page
Caput 12
Caput 12
Versus 1
Versus 3
Versus 5
"Ostendam autem vobis." Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe praemii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.
Versus 6
"Nonne quinque." AMBR. " Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthaeum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram."
Versus 8
"Omnis quicunque." Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: "Omnis quicunque confessus fuerit." Confitetur quis Jesum ea charitate quae per dilectionem operatur, negat qui praeceptis non obedit.
"Filius hominis." Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: "Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur."
Versus 10
"Ei autem." Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua poenitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impoenitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit.
Versus 11
Versus 13
"Magister." Commendanti gratiam supernae pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenae divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.
Versus 14
"Quis me constituit." Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.
Versus 15
"Ab omni avaritia." Nemo putaret crimen esse, haereditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: "hominis cujusdam divitis." Sicut supra contra Pharisaeos et hypocritas, ita hic occasione stultae petitionis contra avaritiam disputat. "Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei", nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.
Versus 19
Versus 20
"Dixit autem." Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere.
Versus 22
Versus 24
Versus 27
"Considerate lilia." Aperta comparatio. Lilia non sicut caeteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium coelestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus.
Versus 29
"Nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis." Non ait: Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius "quid manducetis aut quid bibatis." In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt.
Versus 32
Versus 33
"Vendite." Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitae necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quae est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis.
Versus 34
"Ubi enim thesaurus." Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in coelestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus.
Versus 35
"Sint lumbi," etc., "et lucernae." Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quae agitis, simplici intentione aeternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum praebeatis.
Versus 36
"Exspectantibus." Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis.
"Quando revertatur." Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: "Ut cum venerit, confestim aperiant ei." Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem laetus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: "Beati servi illi, quos cum venerit," etc.
Versus 38
"Et si venerit in secunda," etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiae est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, "Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias." Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem praecavens, poenitendo occurreret.
Versus 42
"Dixit autem Dominus." Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quaesierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator ? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et praeparatione, ut et vos et alios praeparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem.
"Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut," etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
Versus 44
"Super omnia quae possidet." Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et praemiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quae possidet, non ut soli, sed ut prae caeteris habeant aeterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.
Versus 45
"Quod si dixerit servus." Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur.
Versus 48
"Paucis." Mitissima omnium poena est eorum qui praeter originale nullum insuper addiderunt delictum.
Versus 49
"Ignem," etc. Quasi dicat: Tu quaerebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini praestolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad coelestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem saeculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur.
Versus 50
"Baptismo autem habeo," etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur.
"Et quomodo." Tanta est dignatio Domini, ut infundendae nobis devotionis et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed mora redemptionis nostrae assumpserat.
Versus 52
"In domo una." Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est.
"Divisi." Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus praeferendus. Etenim naturae pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur.
Versus 54
"Dicebat autem." Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisaei erant, ut Matthaeus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de coelo quaerebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium.
Versus 56
"Hypocritae," etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quae nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot saeculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.
Versus 58
"Cum autem vadis." Cum in hac vita praeparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset.
"Cum adversario." Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad poenam trahat, et ipse exactor qui poenam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam.