Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Versus 1

"Et factum est." Post historiam sororum (quae duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitae in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda.

"Ut cessavit." Ideo saepe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare.

Versus 5

"Quis vestrum habet amicum." Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis injungit, ut non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur, qui enim media nocte panes ab amico petit, et in petendi intentione persistit, non fraudatur orans.

Versus 7

"Noli mihi." Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi.

"Jam ostium." Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum praedicaverunt, jam cum Domino sunt in aeterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.

"Non possum surgere." AMBR. "Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem."

Versus 8

"Propter improbitatem tamen ejus," etc. Multae sunt insidiae, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suae virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.

Versus 9

"Petite et dabitur vobis." Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit.

Versus 10

"Omnis enim qui petit accipit." Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quaesierit, petierit et pulsaverit.

"Quaerite et invenietis.--Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et voluntatem timentium se faciet". Alios qui non ita petunt redarguit Jacobus dicens: "Petitis et non accipitis, eo quod male petatis", quia perseveratis in peccatis.

Versus 11

"Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem," etc. BED. " Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quae ante sunt se extendat."

Versus 13

"Quanto magis." Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater coelestis filiis suo timore et amore praeditis, non deficientia bona largitur in coelis.

Versus 14

"Et erat ejiciens." Post praedicationis verba quae humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui praedicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthaeus hunc daemoniacum etiam caecum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a daemone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso daemone, et omni spurcitia idololatriae, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.

Versus 15

"In Beelzebub." Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldaei Bel vocabant. Palaestini suscipientes, Baal dicebant, Moabitae Beelphegor. Judaei autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judaei in hoc simulacro principem daemoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum daemonia pellere.

Versus 17

"Ipse autem ut vidit cogitationes eorum." Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judaeorum quaerere signa, unde Paulus: "Judaei signa petunt, gentes sapientiam".

"Ipse autem ut vidit." Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiae suae signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem haec spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: "Si autem et Satanas in seipsum divisus est." Si ego, ut vos dicitis, in principe daemoniorum ejicio daemonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiae ejus stare non potest. Si autem daemon daemonem non potest expellere, falso dicitis me in principe daemoniorum daemonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.

Versus 19

"Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii." Filios Judaeorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quae a Domino acceperant, etiam daemones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt "super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel." Vel, "filii," id est, exorcistae illius gentis, qui invocato nomine Domini daemones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio daemonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam?

"Ideo ipsi judices vestri erunt." Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant.

"Si autem." Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanae est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.

Versus 20

"Porro, si in digito." Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quae per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inaequalitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Aegyto.

"Profecto pervenit," etc., "regnum." Id est, judiciaria potestas "Dei:" qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, "Regnum," id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio daemonia, sine dubio sciatis aditum regni coelestis patefactum credentibus.

Versus 21

"Cum fortis atrium." Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem daemonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino.

"Cum" diabolus, "fortis." Ad nocendum, "armatus," multis spiritualibus nequitiis: "custodit," in sua servitute, "atrium suum," id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.

Versus 22

"Si autem fortior." Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quae abstulit, calidissimae sunt versutiae spiritualis nequitiae. Spolia, sunt animae ab eo deceptae, quae victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia "captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas (Ephes, IV)", etc.

Versus 23

"Qui non est," etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanae, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego praedicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiae.

"Et qui non colligit." Haec de omnibus haereticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei.

Versus 24

"Cum immundus spiritus." Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio.

"Exierit." Exivit diabolus a Judaeis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quae erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridae et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judaeos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisaeorum et caeremoniis legis, quae jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem daemonum. Et modo deteriores Israelitae sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Aegypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere.

"Quaerens requiem et non invenit." Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi." Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.

Versus 25

"Et cum venerit invenit eam scopis mundatam." Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.

Versus 26

"Tunc assumit septem." Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, "nequiores," diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur.

"Et fiunt novissima hominis." Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.

Versus 27

"Beatus." Hic Maria laudatur quae Dominum portavit. Et pravitas tam praesentium Judaeorum quam futurorum haereticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judaeos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur.

"Et ubera." Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.

Versus 28

"Quinimo." Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia praecepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt.

"Qui audiunt." In laude Ecclesiae. E contrario damnantur Pharisaei, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quaerebant.

Versus 29

"Coepit dicere." Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quaerebant de coelo, et illis hic respondet.

"Signum quaerit et signum non dabitur illi," etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in coelum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.

Versus 31

"Regina austri surget." Hic condemnata plebe Judaeorum, Ecclesiae mysterium exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam (quae peccatum abolet) in regina austri studium percipiendae sapientiae (quae peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias.

"In judicio." Non mille annis ante judicium sicut Judaei fingunt, sed in ipso judicio surget.

"Cum viris." BED. "Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum."

"Condemnabit." Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judaeam audire hominem sapientia famosum, sed Judaei veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant.

"In praedicatione." Jonas paucis diebus, Christus longo tempore praedicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.

Versus 33

"Nemo." BED. " Qui in figura reginae et Ninivitarum Ecclesiam praetulit Synagogae, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo."

Versus 35

"Vide ergo ne," etc. Post institutionem rectae fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Haec contra hypocrisim Pharisaeorum subdole signa quaerentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.

Versus 37

"Et cum loqueretur." Non ait, cum loqueretur haec, sed "cum loqueretur." In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisaeum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quaerebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: "Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est," postea intravit ad convivium Pharisaei.

Versus 38

"Quare non baptizatus." Judaei frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.

Versus 39

"Calicis." Marcus refert, Judaeos baptismata calicis et urceorum lectorumque et aeramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius praetendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi.

"Quod autem intus est vestrum." Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisaei putabant.

Versus 41

"Verumtamen quod superest." Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiae, unde dicitur: "Miserere animae tuae placens Deo."

Versus 42

"Praeteritis judicium." Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Praetereunt judicium, quia non omnia quae agunt in judicium referunt. Charitatem praetereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.

Versus 44

"Qui estis ut monumenta." Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem rectae doctrinae praetendunt, foeditatem vero quam intus gerunt, occultant.

Versus 45

"Repondens autem." Audito verbo Dei Pharisaeus ex mala conscientia sibi contumeliam fieri putat, et commemorata poena perfidorum, intelligit se dammandum.

Versus 47

"Vae vobis." Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores prophetarum imitantur, aedificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent.

Versus 48

"Profecto." Propter vulgi favorem captandum aedificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis, quod perfidiae eorum, consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria.

"Vos autem." Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini, quem illi persecuti sunt in prophetis.

Versus 49

"Prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur." Mentiuntur haeretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem.

Versus 50

"A generatione." Omnes mali una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni una generatio, et unum corpus sunt dicti.

Versus 51

"Usque ad sanguinem Zachariae." Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.

Versus 52

"Quia tulistis clavem." Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litterae sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo aedificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.

Versus 53

"Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei, et legisperiti." Quam vera perfidiae simulationis et impietatis suae crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

PrevBack to TopNext