On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 1
"Et factum est," etc. Ὕδωρ, aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicae natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.
Versus 4
"At illi tacuerunt." Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant?
"Ipse vero." Ideo ante Pharisaeos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiae arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: "Omne opus servile non facietis in eo", id est peccatum. Sic in aeterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis.
Versus 5
"Cujus vestrum." Competenti exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis.
"Bos in puteum." Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judaeum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiae demersos extrahit: "Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei".
Versus 8
"Cum invitatus fueris:" Cum per gratiam fidei vocatus a praedicatore, membris Ecclesiae te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollas.
"Ne forte honoratior." Honoratiori post invitato locum dat, qui de suae conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: "Exaltatus autem humiliatus sum et confusus".
Versus 12
"Dicebat autem." Secundum ordinem litterae. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per haec pateat via ad aeterna.
"Et ei qui se invitaverat." Principi Pharisaeorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur.
"Noli vocare amicos." Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae. Sunt autem et quaedam talium divitum convivia, quae non solum in praesenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: "Non in comessationibus et ebrietatibus", id est in luxuriosis conviviis, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere.
Versus 13
"Voca pauperes." Qui pauperes vocat in futuro praemium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, poena non carebit.
Versus 15
"Haec cum audisset," etc. Illectus dulcedine auditae resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi.
"Beatus," etc. "Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum". Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinae majestatis visione frui meruerit, hic aeterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.
Versus 16
Versus 17
"Et misit servum." Hora coenae finis saeculi; unde Apostolus: Nos scimus "in quos fines saeculorum devenerunt". In hoc fine mittitur servus, id est ordo praedicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam coenam se praepararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet.
Versus 18
"Et coeperunt," etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suae vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam coelestia diligit, etiamsi ad coelestia se tendere dicat.
"Villam emi." Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quaeritur, scilicet substantia corporis.
Versus 19
"Juga boum." Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quae dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: "Eo probare illa." Quia probatio ad curiositatem solet pertinere.
Versus 23
"Exi in vias et sepes," etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.
Versus 25
"Ibant autem turbae," etc. Turbae quae sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad coenam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, praecedentem ad aeternae pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
Versus 26
Versus 27
Versus 28
"Quis enim ex vobis." Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia praecepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit praeceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile aedificantis.
Versus 31
"Aut quis," etc. Post similitudinem de turre aedificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem praecedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus.
"Si possit." Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quae exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum praeparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostrae insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus praemittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.
Versus 35
"Neque in sterquilinium." Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Praedicatio a vermibus et putredine vitiorum illaesam servat suo Creatori humanam naturam.