Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 4

"Qui ex vobis," etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniae non negat.

"Centum oves." Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitae peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturae numerus pereunte homine erat diminutus, quaerit in terra hominem ut summa integretur.

"Nonne dimittit." Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.

Versus 5

"Imponit in humerum." Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.

Versus 6

"Et veniens." Reparato homine ad coelum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia in stabilitate sua voluntatem ejus continue custodiunt; qui et vicini, quia claritate visionis ejus fruuntur. Et nota, quod non dicit: Congratulamini ovi inventae, sed "mihi," quia gaudium ejus est vita nostra.

Versus 7

"Dico vobis." In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum.

"Gaudium." Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus.

"Quam super." Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent poenitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque aequalis potentiae, hic majoris misericordiae et majoris gaudii.

Versus 8

"Aut quae mulier." Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur.

"Habens drachmas decem." Angelorum et hominum naturam, quam ad aeternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparavit.

Versus 9

"Convocat." Amicae et vicinae supernae potestates, quae tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiae hominibus impensae ad amorem sui vehementius accendit.

Versus 11

"Homo quidam." Duabus praemissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de poenitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.

Versus 12

"Et dixit," etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat.

"Pater, da." Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma aetas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis, sed peraegre profectus merito patrimonium vastat.

"Et divisit." Fidelibus suae gratiae protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.

Versus 13

"Non post multos." Non multo post institutionem humani generis, placuit animae liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Haec est prodiga vita, quae amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior

Versus 14

"Et ipse coepit." Quia nihil satis est prodigae voluptati, quia voluptas semper habet famem sui; merito ergo eget, qui thesauros sapientiae, divitiarumque coelestium altitudinem reliquit.

Versus 15

"Uni civium." Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suae praepositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiae subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur.

"Ut pasceret porcos." Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.

Versus 16

"Et cupiebat." Cibus daemonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quae blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, "quorum deus venter est". Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui.

"Nemo illi dabat." Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.

Versus 17

"Quanti mercenarii." Qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.

Versus 18

"Pater, peccavi." Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.

Versus 19

"Fac me," etc. Ad Filii affectum, qui omnia quae Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non praesumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur.

AMBR. " Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur."

Versus 20

"Cum autem adhuc longe esset," etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quaereret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suae dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: "Osculetur me osculo oris sui". Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.

Versus 22

"Cito proferte," etc. Stola prima, vestis innocentiae, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum.

"Annulum." Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium.

"In manu." Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur.

"Et calceamenta." Id est exempla priorum munite in officio praedicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad aeterna praeparando.

Versus 23

"Adducite vitulum." Praedicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.

Versus 24

"Et coeperunt epulari." Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primae immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem confitendo praedicaverit, coelestibus non potest interesse sacramentis.

Versus 25

"Erat autem filius," etc. Filius, id est populus Israel, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis.

"Et cum veniret." Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quae sint haec festa Ecclesiae in quibus se esse non videt.

Versus 26

"Interrogavit." Et nunc quaerit Israel cur Deus laetetur in assumptione gentium, et propter invidiam nescit patris voluntatem, et foris stat, quamvis per praecones rogetur.

Versus 28

"Indignatus." Indignabantur Judaei et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Israel, quando manifesta erit vocatio Judaeorum.

Versus 29

"Ecce tot annis." HIER. "Justitiam legis secutus, justitiae Dei non est subjectus. Quae enim major est justitia Dei quam ignoscere poenitentibus?"

"Mandatum tuum," etc. Quasi non sit praeterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.

Versus 30

"Occidisti illi vitulum." Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judaeo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi.

"Devoravit substantiam," etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum daemone feda cupiditate fornicatur.

Versus 31

"Filii, tu semper," etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans.

"Omnia mea," etc. In aeterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.

PrevBack to TopNext