On this page
Caput 17
Caput 17
Versus 1
"Et ait ad discipulos." Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisaei avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quae non poterant non evenire in mundo aerumnis et erroribus plenissimo.
Versus 2
Versus 3
"Attendite vobis." Quo ordine, scandala declinare et vae perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem laedamus, si poenitentem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed poenitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea poenitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui poenitenti non indulget.
Versus 6
"Arbori moro." Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Judaeorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum praedicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicae naturae et potestate rutilantis praevaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.
Versus 7
"Quis autem," etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur: "Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno" Dei. Et Dominus Petro dicit: "Pasce oves meas". Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere praedicandi, quasi ad curiam conscientiae rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et aeterna quiete refoveri, sed domi parare quod coenet, id est post laborem apertae locutionis, humilitatem propriae conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus coenat.
Versus 10
"Sic et vos." Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium.
Versus 12
"Occurrerunt," etc. Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem praedicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent.
"Qui steterunt," etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicae fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiae per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.
Versus 16
"Et cecidit in faciem." Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.
Versus 19
"Surge." Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur.
Versus 20
"Interrogatus." Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur.
"Non venit regnum Dei," etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicae incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est praeconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, praedicans, moriens, resurgens, ad coelos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.
Versus 21
"Ecce enim regnum." Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit.
"Regnum Dei." Vel sic potest accipi responsio Domini: "Regnum Dei intra vos est," qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum haeretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.
Versus 22
"Venient dies." Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis.
"Desideretis." Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quae voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda.
"Unum diem." Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: "Melior est dies una in atriis tuis super millia", nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriae vel doloris. Hujus diei praesentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum praedicit.
Versus 27
Versus 28
"Similiter," etc. Praetermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quae vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali poena feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur.
"Loth." Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia "in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis".
Versus 31
"In illa die." Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat.
Versus 34
Versus 35
"Altera relinquetur." Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitae qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias: "Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus".
"Duae erunt," etc. Duae differentiae, sequentium orbem rerum mobilium. Quae femineo genere designantur, quia majorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter aeterna, "qui habent tanquam non habentes," quidam propter temporalia, "qui in incerto divitiarum sperant".