On this page
Caput 16
Caput 16
Versus 1
"Ad discipulos." Quia Pharisaei superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit.
"Homo quidam." Villicus proprie, villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istae similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus praeceptum opera illa facit.
Versus 8
"Et laudavit Dominus." Si dispensator iniqui mammonae Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam praeparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint.
Versus 13
"Nemo servus." Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniae Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et aeterna diligere.
Versus 14
"Audiebant autem." Monebat Dominus scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de sua justitia praesumere, sed peccatores poenitentes suscipere: et sua quae forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis, et parcimoniae, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.
Versus 15
"Et ait," etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed haec tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.
Versus 16
"Lex et prophetae." Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terrae promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram praecipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter coelum praecipiuntur majora.
"Et omnis." Magna vis est cum de terra genitu coelum quaerit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisaeis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.
Versus 17
"Facilius est." Quamvis dicam, "Lex et prophetae usque ad Joannem," tamen non praedico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis praecepta transire, quia etiam illa quae levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.
Versus 19
Versus 20
Versus 21
"Cupiens." In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et aegritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt.
Versus 22
Versus 23
Versus 26
"Et in his omnibus." Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
Versus 27
"Rogo ergo." Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad poenam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur.