On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 4
"Ex abundanti." Judaeus ex abundantia mittit, qui de justitia praesumens, ita orat apud se: "Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum." Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quae omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori."
Versus 5
"Et quibusdam." Post oblationem viduae in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litterae occultantis, recondita sacramenta Ecclesiae incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret.
Versus 10
"Tunc dicebat." Horum alia a coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terrae, a vera fide separatio in haereticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
Versus 24
"Donec impleantur," etc. Id est, "Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus", et quasi ad solium propriae nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et haec secundum Matthaeum apostoli quaesierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis saeculi.
Versus 25
"Et erunt signa." Haec de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuae, insolito clamore suscitatae, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima coeli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt.
Versus 28
Versus 29
"Videte ficulneam." Regnum Dei aestati comparat, quia tunc moeroris nostri nubila transibunt, et aeterni dies vitae sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina aestas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat.
Versus 33
"Coelum et terra." Nihil in corporum natura coelo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: "Coelum et terra transibunt." Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit.
"Verba autem mea non transibunt." Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulae, et ebrietati, et saecularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: "Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus".
Versus 37
"Erat autem," etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis saeculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinae, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam praebemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.