On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 1
"Qui dicitur Pascha," etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Aegyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistae indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: "Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha", quia et Paschae dies in azymis panibus celebrari praecipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore saeculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum.
Versus 10
"Ecce introeuntes." Sicut Deus cunctorum praescius, cum discipulis loquitur de his quae alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschae mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschae cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat haec geri.
Versus 12
"Coenaculum magnum." Spiritualis est lex, quae de angustiis terrae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquae bajulum, id est, gratiae praeconem in domum Ecclesiae sequitur, transcendens litterae superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschae sacramenta, vel caetera legis decreta de eo intelligit scripta.
Versus 15
"Desiderio desideravi," etc. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis suae mysteria mundo declarare, ut et antiqui Paschae probator exsistat, et hoc ad suae dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, jam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cujus rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Israel de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo.
Versus 17
Versus 18
"Dico enim vobis." Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschae potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, caetera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora coenae usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.
Versus 19
"Et accepto." Finitis veteris Paschae solemniis transit ad novum, quod in suae redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suae carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis.
Versus 21
"Verumtamen," etc. Sicut de passione praedixit, sic praedixit et de proditore, ut videns se latere non posse, poeniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius poenitentiam agat praedixit et poenam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia coerceant.
Versus 24
Versus 25
"Dixit autem eis." Pius magister non initae contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur, describit; quasi dicat: Vos more saecularium per praelationem pervenire vultis ad regni possessionem, sed ad summam virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida, aut pietas sit remissa.
Versus 27
"Nam quis," etc. Ad verba exhortationis explendae exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit: "Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister," etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quae Dominus in carne gessit, non tantum praedicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.
Versus 28
"Permansistis mecum." Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono coepto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater "nomen quod est super omne nomen": sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad aeternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando haec loquebatur Dominus.
Versus 30
"Et sedeatis super thronos." Haec mutatio dextrae Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent.
Versus 31
"Ait autem Dominus." Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari.
Versus 32
"Ego autem rogavi." Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum poenitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitae.
Versus 33
"Qui dixit ei," etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille praesentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus praedicit, et sicut misericors auxilium suae defensionis promittit.
Versus 35
"Quando misi vos." Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit; ordinans scilicet, ut qui "Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat." Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.
Versus 36
"Sed nunc," etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus.
"Et qui non habet." Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.
Versus 38
"Ecce gladii duo." Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: "Satis est." Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos.
Versus 39
"Et egressus." Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.
Versus 41
Versus 42
"Orabat dicens." Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: "Istum," id est, populi Judaeorum qui non habent excusationem ignorantiae in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judaeorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excaecandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas.
"Pater, si vis," etc. AMBR. "Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam laetitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem praedico."
"Verumtamen," etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.
Versus 44
"Et factus est sudor." Appropinquante morte certamen mentis nostrae in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in aeternum duret.
"Sanguinis decurrentis in terram." Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suae precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.
Versus 49
"Domine, si percutimus in gladio." Ordo: Cum interrogassent dicentes: "Domine, si percutimus in gladio," tunc respondit: "Sinite usque huc." Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quae potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthaeum legatur dixisse: "Converte gladium tuum in locum suum," quod post factum apparet dixisse Jesum.
Versus 50
"Servum," etc. Mystice: Servus est populus Judaeorum, principibus, scilicet indebite mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est, spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est, vilitate litterae contentus, non Petro tollente, sed divino judicio ablatam pandente. Quae auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur.
Versus 52
"Venerant ad se," etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphae exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a praeside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suae jussionis potestate venerunt.
"Quasi ad latronem," etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.
Versus 54
"Principis sacerdotum." Caiphae, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: "Sequebatur a longe." Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.
Versus 55
"Igne in medio." Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphae ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.
Versus 60
"Homo, nescio quid dicis." Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: "Tu me negabis. Galliaeus est." Hierosolymitae et Galilaei aeque sunt Hebraei et unius linguae, sed unaquaeque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest.
"Et continuo." Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu poenitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratae jam lucis rememoratione correxit et ejusdem verae lucis praesentia plene quidque putaverat erexit.
Versus 63
"Illudebant," etc. Impleta est prophetia: "In virga percutietur maxilla judicis Israel." Et item: "Dedi maxillam meam alapis." Sed qui tunc caedebatur colaphis Judaeorum, nunc caeditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: "Si enim crederent Moysi, crederent et Domino". Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.
Versus 64
"Prophetiza." Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et haeretici et Judaei, qui usque hodie Christum negant, et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt: "Prophetiza: Quis est qui te percussit?"