Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Versus 1

"Locutus est Dominus." ISICH. "Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi."

ID. "Dixit Dominus ad Noe: "Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum", etc. In Genesi quoque dictum est: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona". Hic autem quaedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judaeorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis praeceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animae rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quae comeduntur exprimit comedentes."

Versus 3

"Omne quod habet," etc. ISID. "In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita coelestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere."

Moraliter.

GREG. "Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electae animae figurantur, quae solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt; quae pinnulis virtutum fultae per coeleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt."

Versus 10

"Quidquid pinnulas," etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiae deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in poenitentiae fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quae moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.

Versus 11

"Carnes." RAB. in Levit. " Cum suem prohibet, etc., usque ad quaerentes tenebras noctis."

Versus 13

"Haec sunt quae de avibus," etc. ISICH. "Quae ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., "usque ad mulierculas peccatis oneratas.""

Versus 14

"Vulturem juxta genus suum." ID. "Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi."

Versus 16

"Struthionem." Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et saecularibus negotiis se implicantes.

"Noctuam." Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent.

"Nycticorax." In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia.

"Larum." Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur.

"Accipitrem." Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur.

Versus 17

"Mergulum et ibin." Haec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terrae vel aquae (ut dicitur) trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.

Versus 19

"Upupam." Haec lugubris est et luctum amans. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere.

"Vespertilio." Quae circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.

Versus 20

"Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes," etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhaerent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam praedicationem simulent, quae vocat ad poenitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.

Versus 21

"Quidquid autem ambulat," etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant, sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judaei in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: "Crura eorum recta, et pennati pedes eorum".

Versus 22

"Brucus." Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quae magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem.

"Ophiomachus." Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus.

Versus 25

"Ut portet." Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.

Versus 26

"Omne animal quod." ISICH. "Nullum peccatum praeterit lex; quaecunque in Evangelio prohibentur Legis aenigmatibus exprimuntur, "ut in ore duorum testium stet omne verbum", et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum."

Versus 27

"Quod ambulat super manus," etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens, hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.

Versus 28

"Qui portaverit hujusmodi cadavera." Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.

Versus 29

"Mustela." Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula.

"Crocodilus." Qui durae cutis et malitiosus luto pascitur.

Versus 30

"Chamelaeon." Miserescit, et prae infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit.

"Talpa." Animal caecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.

Versus 31

"Qui tetigerit," etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animae.

Versus 32

"Et super quod," etc. ISICH. " Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum."

Versus 34

"Omnis cibus," etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: "Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur," etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quae sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonae actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit.

"Si fusa fuerit super eum aqua." AUG., quaest. 37 in Levit. "De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit."

"Aqua." Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: "Scripsi vobis non commisceri fornicariis", non utique fornicariis hujus mundi, etc.

Versus 35

"Sive clibani." Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: "Moab olla spei meae".

"Chytropodes," etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui praedicant non moechari, moechantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et caetera.

Versus 37

"Si ceciderit." ISICH. " Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi."

Versus 39

"Qui cadaver ejus tetigerit, immundus." ISICH. "Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec poenituerit."

Versus 40

"Qui comederit." Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec poenituerit.

Versus 41

"Omne quod reptat super terram." Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandae legis monendo auditorem, repetit.

Versus 47

"Et sciatis quid comedere." Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quae comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quae comeduntur, id est quae nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.

PrevBack to TopNext