Caput 12
Caput 12
Versus 2
"Mulier si suscepto semine." ISID., quaest. in Levit., tom. V. " Septimana est praesens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur."
Versus 4
"Triginta tribus diebus," etc. ID. " septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant."
AUG., quaest. 40 in Levit. " Quae differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminae octoginta."
"Omne sanctum non tanget." Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam saepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: "In loco sancto edent ea." Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quae altari imponerent.
Versus 6
"Cumque expleti fuerint." Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus", etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adae et Evae in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato praecepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum.
AUG., ubi supra. " Nunquid peperisse peccatum est?etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia."